- ADVOCATIA
- ADVOCATIAapud bladricum in Chron. Camerac. l. 1. c. 10. Abbatis Advocatiam imploravit: est protectio seu tuitio. Alias denotat Advocati munus, ius, officium, in l. 1. Feud. tit. 1. § 1. ablibique. Sic Advocatiae Imperii mentio sit in Chron. Casin. c. 35. Porro, praestatio quae sit Advocatis, in Charta Everardi Archiepisc. Salisburg. A. c. 1231. in Metrop. Salisburg. Tom. III. p. 65. Etiam, Advocati infeudat districtus, in Speculo Saxon. l. 1. artic. 35. §. 2. et apud Albertum Stadensem A. C. 1089. Ius quoque praesentandi Ordinario aliquem ad Beneficium vacans, Angl. Advvouson, in Littletone sect. 10. 180. Vide infra Advocatus et Patronus. Tandem, datio Campionis, qui Advocatus et Advocator, Gallis Avove dicitur, in Charta Blanchae Comitissae Campaniae de divisione terrarum, inter filias Baronum A. C. 1212. in Tabular. Campaniae Thuani. Vide quoque infra in Vicaria, namque et sic nonnumquam vocem sumi, docer Car. du Fresue Glossar. De Advocatia provinciali Alsatiae, Germ. Landvogtey Hagenau, (qui Hagenoia inter X. Alsatiae urbes huc pertinentcs praecipua fuerat) quam Sigismundus Imperator Palatinis oppigneravit, Maximilianus I. bellô Bavaritô durante, iis ereptam suae adscripsit genti; ab illis tamen et posthac retentam, Carolus V. cum praefectura Ortenaviae, 80000. foloren. et 20000. nomine expensarum Lucemburgicis iterum vindicavit. Vide Phil. Iac. Spenerum in Familia Palatino-Bavar. et apud Chiffletium in Alsatia vindic. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.